Latin
163.6.61 to 163.6.89
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 163.6.61-89
Unproofread scanNot analysed yet
et induite novum, qui secundum Deum creaMus est in justitia et sanctitate veritatis (Coloss. III, 9, 10, et Ephes. iv, 4). Ergo, Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra. Cantate, et ædificate; cantate, et bene canite. Annuntiate diem ex die salutare ejus: annuntiate dicm ex dia Christum ejus. Quid est enim salutare ejus, nisi Christum ejus? Pro isto salutari orabamus in Psalmo: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis (Psal. LXXXIV, 8). Desiderabant hoc salutare antiqui justi, de quibus Dominus dicebat discipulis: Multi volueruntvidere quœ vos videtis,et non potuerunt (Luc. x, 24). Et salutare tuum da nobis. Dixerunt hoc antiqui justi, Salutare tuum da nobis: Christum tuum cum in hac carne vivimus, videamus. Vidcamus in carne, qui nos liberet a carne: veniat caro mundans carnem; patiatur caro, et redimat aniniam et carnem. Et salutare tuum, Domine, da nobis. In hoc desidcrio erat ille sanctus senex Simcon: in hoc, inquam, desiderio erat senex ille sanctus et de Deo bene meritus Simeon; sine dubio et ipse dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. In hoc desiderio in talibus precibus responsum accepit, quia non gustaret mortem,nisi vidisset Christum Domini. Natus est Christus veniebat ille, ille ibat: sed donec veniret ille, ille ire nolebat. Jam sencetus maturæxcludebat, sed sincera pietas detinebat. At ubi venit, at ubi natus est, at ubi cum portari matris manibus vidit, ctdivinam infantiam pia senectus agnovit; accepit eum in manus suas, ct dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 26-30). Ecce unde dicebat, Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Impletumest desideriumsenis, mundi ipsius senectute vergente. Ipse ad senem hominem venit, qui mundum veterem invenit.