Latin
164.4.1 to 164.4.37
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 164.4.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
Sua cuique onera, peccata. Concionator mundi, Christus. Onera quæ unusquisque sua portat, pcccata sunt. Has detestabilium onerum sarcinas portantibus hominibus, et sub eis frustra sudantibus, Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Quomodo reficit peccatis oneratos, nisi indulgentia peccatorum? Concionator mundi, de quadam specula excelsæ auctoritatis exclamat: Audi, genus humanum; auditc, filii Adam; audi, genus laboriosum et infructuosum: videolaborem vestrum, videte donum meum. Scio, laboratis ct onerati estis; et quod est miserius, perniciosas sarcinas, vestris humeris alligatis: ad hæc, quod pcjus cst, onera addi vobis petitis, non dcponi. CAPUT III. —a. Onus avaritiæ. Onus pigritia. Quis nostrum brevi tempore potest multiplicitatem et varietatem harum disserere sarcinarum? Tamen inde pauca commemoremus, et de his ca:tera conjectemus. Vide hominem oneratum sarcina avaritiæ, vide illum sub hac sarcina sudantem, anhelantem, sitientem, ct laborando sarcinam addentem. Quid exspecus, o avare, amplectens onus tuum, et catenis cupiditatis alligans malam sarcinam sub humeros tuos? Quid exspectas? quid laboras? quid inhias? quid concupiscis? Nempe satiare avaritiam. vota inania et facIa nequissima! Exspectas ergo satiare avaritiam? Illa te potest premere, tu illam non potes saliare. An forte non est gravis? Usque adeo sub hac sarcina sensum etiam perdidisti? Non est gravis avaritia? Quare ergo te de somno excitat, quæ te aliquando etiam dormire non sinit? Et fortasse habes cum illa allerum onus pigritiæ, et ista duo nequissima onera secumque pugnantia premunt te, et dilaniant te. Non enim paria imperant, non enim similia jubent. Pigritia dicit, Dormi: avaritia dicit, Surge. Pigritia dicit, Noli pati frigidos dies: avaritia dicit, Tolera in mari etiam tempestates. Illa dicit, Quiesce; illa non sinit quiescere. Jubet, non solum, Proccde; sed et, Naviga trans mare, quære terras quas ignoras.