Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 164
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 164.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. -1. Lex Christi a portantibus invicem onera sua impletur. Omnes nos per Apostolum admonet veritas, ut invicem onera nostra portemus: ct in eo ipso quo nos admonct, ut invicem oncra nostra portemus, quo fructu id faciamus ostendit, ad jungens et diceris, Et sic adimplebitis legem Christi: quæ non implebitur, nisi invicem onera nostra portemus. Quæ sint onera ista, et quemadmodum portanda sint, quoniam quidem omnes pro nostris viribus conari de. bemus implere legem Christi, adjuvante Domino conabor ostendere. Quod me demonstraturum esse proposui, mementote ut eiigatis: et cum reddidero, non pctatis. Hoc me demonstraturum esse proposui, adjuvante Domino intentionem meam et pro me ora tiones vestras, quæ sint onera quæ invicem nos jubet ut portemus Apostolus, et quemadmodum portanda sint. Hoc si fecerimus, illud ubi fructum posuit, sua sponte consequetur, ut impleamus legem Christi. |Onera distinguenda. Dicit aliquis: Obscure enim apostolus locutus est, at tu coneris exponere quæ sint ista onera, vel quemadmodum invicem susti. nenda? Est illic quæstio, quæ nos cogit onera dislinguere. Et in ipso quippe capitulo lectionis habes ihi positum, Unusquisque autem proprium onus portabit. Jam ergo occurit sensibus vestris, Si unusquisque onus proprium portabit, quomodo dicit, Invicem onera vestra portate? Nisi quia onera distinguenda sunt, ne sibi contraria loqui putetur Apostolus. Non enim longe, non cnim in alia Epistola, non enim in hac ipsa longe supcrius aut inferius; sed in eo ipso loco, ita ut sibi sint eadem verba contigua, utrumque posuit, et quia unusquisque proprium onus portabit, et quod admonuit et hortatus est, ut invicem onera nostra portemus. CAPUT II. —5. Onerum duo genera. Alia ergo sunt onera, in quibus unusquisque proprium portit, nec portat cum alio alter, nee projicit in alterum; et alia sunt onera, in quibus recte dicis fratri, Porto tecum, aut Porto pro te. Si ergo distinctionc opus est, non est facilis intellectus. Contra eos ergo qui putabant posse hominem contaminari peccatis alienis, respondit Apostolus, Unusquisque onus proprium portabit. Item, contra eos quibus per boc possit negli. gentia subintrare, ut quasi sccuri facti quod non contaminarentur peccatis alienis, neminem curarent corrigerc, Invicem onera vestra portate. Breviter dictum, breviterque distinctum est: et quantum existimo, manifestationem veritatis non impedivit. Nam et breviter audistis, et cito intellexistis. Corda vestra non vidi: sed testes cordis voces audivi. Jam ergo tanquam de intellectis securi, aliquanto latius disseramus; non ut intelligendum insinuetur, sed ut quod intellectum est, commendetur.