Latin
169.14.110 to 169.14.145
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.14.110-145
Unproofread scanNot analysed yet
Certe recolUis: Martha in multo ministerio conversabatur et occupata erat circa curam domus; quippe Dominum hospitio receperat et discipulos ejus 1. Satagebat omni cura religiosissima, ne sancti apud eam ullam paterentur injuriam. Cum ergo esset occupata circa multum ministerium, Maria soror ejus sedebat ad pedes Domini, et verbum ejus auJiebat. Illa in labore stomachabunda, quod illam videret scdentem, et de suis laboribus nihil curantem, interpellavit Dominum: Placet, inquit, tibi, Domine, quod soror mea deseruit me, et ecce tantum in ministerio laboro? Et Dominus: Martha, Martha, circa multum es occupatu. Porro unum eat necessarium. Maria meliorem partem elegit, quæ non auferetur ab ea (Luc. X, 38-42). Tu bonam, sed ista meliorem. Tu bonam (bonnm estenim conversari in obsequio sanctorum), sed ista meliorem. Denique quod tu elegisti, transit. Ministras esurientibus, ministras sitientibus, ministras lectulosdormiluris, præbes domum habitare volentibus: omnia ista transeunt. Erit tempus ubi nemo esuriat, Demo sitiat, nemo dormiat 2. Ergo cura tua auferetur a te. Maria meliorem elegit partem, quæ non auferetur ab ea. Non auferetur: contemplari elegit, verbo vivere elegit. Qualis erit vita de Verbo sine verbo? Modo ista vivehiat de Verbo, sed sonante verbo. Erit vita de Verbo, nullo sonante verbo. Ipsum Verbum vita est. Similes ei erimuS, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2). Ipsa erat una, ut contemplaretur delectationem Domini. Hoc in sæculi hujus nocte non possumus. Mane astabo tibi, et contemplabor (Psal. v, 5). Ergo, Ego, inquit, me non arbitror apprehendisse. Unum autem. CAPUT X V. —18. Proficiendum semper in via ad Deum. Quid ergo facio? Quce retro oblitus, in ea quæ aute sunt extentus, secundum intentionem æquor. Adhuc sequor: ad palmam supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. Adhuc sequor, adhuc proficio, adhuc ambulo, adhuc in via sum, adhuc me cxtendo, nondum perveni.