Latin
169.14.71 to 169.14.109
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.14.71-109
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum justitiam quæreret dicens, Ut inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex Lege eat, sed justitiam quæ eat ex fide Christi, quæ eat ex Deo; dicit modo, Si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Quare dixisti, Si quo modo occurram? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem, si quo modo apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo Jesu. Prævenit mo justitia ipsius, sequatur illum mea. Tunc autem sequetur IUt'a. si non sit Olea. Si quo modo occurram. Non quiu jam acceperim, aut jam perfectus sim. Coeperunt mirari, qui hoc audiebant dicentem Apostolum: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid est quod nondum acceperat? Fidem habebat, virtutem habebat, spem habebat, charitate flagrabat, virtutes operabatur, invictissime prædicabat, omnes persecutioncs tolerabat, in omnibus patiens, amans Ecclesiam, sollicitudinem omnium Ecclesiarum corde gestans: quid nondum acceperat? Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim. Quid cst quod dicis? Dicis, et miramur; dicis, et stupemus. Novimus enim quid audiamus: quid dicis? Fratres, ait. Quid est quod dicis? quid dicis? Ego me non arbitror apprehendisse. Nolite, inquit, in me falli: plus me ipse novi quam vos. Si nescio quid mihi desit; nescio quid adsit. Ego me ipsum non arbitror apprehendisse. Unum autem: hoc non me arbitror apprehendisse. Multa habeo, et unum nondum apprehendi. Unam petii a Domino, hanc requiram. Quid petisti, aut quid requiris? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitæ meæ. Utquid? Ut contempler delectationem Domini (Psal. XXVI, 4 ). Ipsum est unum, quod se dicebat nondum apprehendisse Apostolus: et quantum illi deerat, in bntum nondum perfectus erat. CAPUT XIV. —17. Marthæ et Marice officia. Contemplatio. Meministis, fratres mei, evangelice illius lectionis, ubi duæ sorores Dominum susceperunt, Martha et Maria.