Latin
169.5.104 to 169.5.114
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.5.104-114
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quamdiu habes tuam, potes timere poenam, non amare justitiam. CAPUT VII. —Ergo, fratres mei, habet delicias suas iniquitas, ct justitia non habet? Delectat malum, et non delectat bonum? Delectat omnino: sed, Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum (Psal. LXXXIV, 15). Ille nisi prior det suavitateni, terra nostra non habebit nisi sterilitatem. Hanc ergo justitiam concupivit Apostolus, delectatus est. memor fuit Dei, et dclectatus est (Psal. LXXVI, 4): concupivit anima ejus, et æstuavit in atria Domini (PsaL LXXXIII, 3}; et viluerunt omnia quæ pro magno habebat, facta sunt damna, detrimenta, stercora.