Latin
169.5.79 to 169.5.103
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.5.79-103
Unproofread scanNot analysed yet
Justitia ex lege, cum legi timore obeditur. Timore pænæ concupiscentia non tollitur. Justitias delectatio donum Dei. Jam crgo dicam ut potero: revelet melius qni vos possidet, donet et intellectum et affectum. Donabit enim effectum, si dooabit affectum 1. Hoc est enim quod volo dicere: lege Dei proposita, ipsa enim dixit, Non concupisces (Exod. XX, 16): lege ergo Dei proposita, exceptis illis carnalibus sacramentis, quæ fuerunt umbræ futurorum: lege Dci proposita quisquis timuerit, et suis viribus cam implere se posse putaverit, et fecerit quod lex jubet, non amando justitiam, sed timendo pœnam; fuit quidem secundum justitium, quæ ex lege est, homo sine querela; non furatur, nou adulterat, non dicit falsum testimonium, uon facit homicidium, non concupiscit rem proximi sui: potest hoc, potest fortassis; unde! Timore pœnæ. Quanquam qui timore poenæ non concupiscit, puto quia concupiscit. Terrore ingenti armorum atque telorum, et circumdantis forsitan multitudinis vel obv iam euntis, etiam leo revocatur a præda: et tamen Ico venit, leo redit; prædam non rapuit, non malitiam posuit. Si talis es, adhuc justitia est, qua justitia libi consulis ne torquearis. Quid magnum est, poenam timere? Quis eam non timet? quis latro, quis sceleratus, quis ncfarius? Sed hoc interest inter limorem tuum timoremque latronis, quod latro timet leges bominum, et ideo facit latrocinium, quia sperat se fallere leges hominum: tu autem leges ejus times, ejus pœnam limes, quem fallere non potes. Nam si fallere posses, quid non fecisses? Ergo et concupiscentiam tuam malam non amor tollit, sed timor premit. Ad ovile venit lupus; latratu canum et clamore pastorum ab ovili reversus est lupus: ipse tamen semper cst lupus. In ovem vertatur. Facit enim et hoc Dominus: sed ipsa est justitia ejus, non tua.