Latin
169.9.101 to 169.9.138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.9.101-138
Unproofread scanNot analysed yet
x. 1- 3). Noli putare quia christianus vocaris, ideo te non posse offendere in lapidem offensionis. Cujus gratiæ derogas, in ipsurn offendis. Minus est offendere Christum in cr uce pendentem, quam in cœlo sedentem. Justitia sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit; non tua sit. Sacerdotes tui, inquit, induantur justitiam (Psal. CXXXI, 16). Vestis accipitur, non cum capillis nascitur: pecora de suo vestiuntur. Hanc prædicat apostolus Paulus: a Deo tibi sit. Geme ut impetres, Plora ut impetres, crede ut impetres. Qui, inquil, invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel n, 33). An putatis sic dictum esse, Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit; quia a febre, aut a peste, aut a podagra, aut aliquo dolore corporis? Non sic, sed salvus erit, justus erit. Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Exposuit cum dixit, Non veui vocarejustos, æd peccatores (Matth. ix 12, 13). CAPUT X. —12. Magnum eat cognoscere virtutem resurrectionis Christi. Resurrectio nostra mirabilior. Videte ergo quid sequitur. Et inveniar, inquit, in illo, non habens meam justitiam, quæ ex lege est; quamvis ex lege, tamen meam: sed eam quas est per fidem Christi; quæ impetratur a Deo, quæ eat ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus. Aliquid magnum est, agnoscere virtutem resurrectionis Christi. Hoc putatis esse magnum, quia carnem suam resuscitavit? Ipsam dixit virtutem resurrectionis ejus? Nonne erit etiam nostra in fine sacculi resurrectio? Nonne et nostrum corruptibilc hoc induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem? Nonne quomodo ipse resurrexit a mortuis, et jain non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); sic et nos, mirabilius, ut ita dicam? Nan! illius caro non vidit corruptionem, nostra de cinere reparatur. Magnum est qnidcm, quia præcessit in exemplo, et dedit (a) nobis quid speraremus: sed non hoc est solum illi qui de justitia Inquebatur uon sua, sed illa quæ ex Deo est, et ibi nominavit virtutem resurrectionis Christi: agnosce ibi justificationem tuam.