Latin
169.9.139 to 169.9.172
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 169.9.139-172
Unproofread scanNot analysed yet
Ex illius enim resurrectione justificamur, tanquam a petra circumcidamur. Propterea inde cœpit, Nos sumus circumcisio. Unde circumcisio? A petra. Qua petra! Christo. Quomodo? Octavo die. Quomodo ressurrexit Dominus Dominico die. CAPUT XI. —13, Justificatio nostra ex gratia, non sine nostra voluntat Hanc crgo, fratres mei, justificationem et habeamus in quantum habemus, et augeamus in quantum minores sumus, et perficiamus cum illuc venerimus, ubi dicetur: Ubi est, mors, victoria tua? ubi eat, mors, aculeus tuus (1 Cor. XV, 53-55 )? Sed totum ex Deo: non tamen quasi dormientes, non quasi ut non conemur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia Ici. Yuluntas quidem non cst nisi tua, justitia non est nisi Dei. Esse potest justitia Dei sine voluntate tua, sed in te esse non potest praitcr voluntatem tuam1. Demonstratum est quid agere debeas: jussit lex, Non facias illud, non illud; fac hoc atque illud. Demonstratum est tibi, jussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor', intellexisti quid facias: roga ut facias, si cognoscis virtutem resurrectionis Christi. TradiMus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25). Quid est, propter justificationem nostram? Ut justificet nos, ut justos faciat nos. Eris opus Dei, non solnm quia homo es, sed etiam quia justus es. Melius est enim justum esse, quam te hominem esse. Si hominem te fecit Deus, et justum tu te facis; melius aliquid facis quam fecit Deus. Sed sine te fecit te Deus. Non cnim adhibuisti aliquem consensum, ut te faceret Deus. Quomodo consentiebas qui non eras? Qui ergo fecil te sine te, non te justilicat sine te. Ergo fecit nescientem, justificat volentem. Tamen ipse juslifical, ne sit justitia tua, ne redeas ad damna, ad deirimenta et stercora, invenire in illo non habens juslitiam tuam, quoe ex tege est, sed justitiam per fidem Christi, quæ eat ex Deo: justitiam ex fide, ad cognoscendum eum, et virtutem resurrectionis ejus, et communicutionem passionum ejus.