Latin
174.5.140 to 174.5.169
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.140-169
Unproofread scanNot analysed yet
ibi enim erat Christus, in Zacchæo erat, et de Illo sibi dice bat, quod ex ore ejus audiebat. Sic enim Apostolus dicit: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Ephes. III, 17). CAPUT V. —6. Qui sant sibi tiMentur, insaniunt in medicum. Sanguis medici medicamentum suo interfectori. Jam ergo quia Zacchæus erat, quia princeps publicanorum erat, quia valde peccator erat; quasi sana' illa turba, quæ impediebat videre Jesum, admirata est, et reprehendit quod in domum peccatoris intrasset Jesus. Hoc erat reprehendere quod in domum ægroti intravit medicus. Quia ergo velut peccator Zacchæus irrisus est, irrisus est autem ab insanis sanatus, Dominus respondit irridentibus: Hodie salus huic domui facta est. Ecce quare intravi, salus hodie, facta est. Utique si Salvator non intrasset, salus in illa domo facta non esset. Quid ergo miraris, ægrote? Voca et tu Jesum, noli tibi sanus videri. Cum spe ægrotat, qui mendicum suscipit: desperate ægrotat, qui per insaniam medicum cædit. Qualis ergo ejus insania, qui medicum occidit? Quanta vero bonitas et potentia medici, qui de sanguine suo, insano interfectori suo medicamentum fecit? Neque enim ille qui venerat quærere et salvare quod perierat, pendens sine causa dicebat, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Insani sunt, medicus sum: sæviant, patienter fero; cum occiderint, tunc sanabo. Simus ergo inter illos quos sanat. Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere: magnos, pusillos, peccatores salvos facere. Venit Filius hominis quærere et salvare quod perierat. CAPUT VI. —7. Originale peccatum probatur. Christus etiam infantibus est Jesus Parvulorum baptismus et communio. Qui dicit infantilem ætatem non habere quod salvet Jesus, omnibus fidelibus infantibus Christum negat esse Jesum. Qui dick, inquam, infantilem ætatem noa babere quod salvet Jesus in ea, nihil aliud dicit quam Christum Dominum fidelibus infantibus, idest, in Christo baptizatis infantibus non esse Jesum.