Latin
174.5.170 to 174.5.208
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 174.5.170-208
Unproofread scanNot analysed yet
Jesus enim quid est? lnterpretatur Jesus, Salvator. Satvator est Jesus. Quos non salvat, non habendo quod in eia salvet, non est illis Jesus. Jam si corda vestra tolerant, aliquibus baptizatis Christum non esse Jesum, nescio utrum fides vestra in regula sana possit agnosci. Infantes sunt, sed membra ejus flunt. Infantes sunt, sed Sacramenta ejus accipiunt. Infantes sunt, sed mensæ ejus participes fiunt, uthabeant in se vitam. Quid mihi dicis, Sanus est, non habet vitium? Quare cum illo curris ad medicum, si non habet vitium? Non times ne dicat tibi, Aufer hine eum quem putas sanum? Filius hominis non venit, nisi quærere et saivare quod perierat. Quare illum ad me affers, si non perierat? CAPUT VII. -8. Cauta quare Christus venit. Ratio nominis Jesu. Parvuli Salvatore egent. Fides recta sit. respondentium pro ipsis in Baptismo. -Humanus sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum. Quare venit in mundum 1 Peccatores salvos facere. Alia causa non fuit quare veniret in mundum. Non eum de cælo ad terram merita nostra bona, sed peccata duxerunt. Hæc est causa cur veniret, peccatores salvos facere. Et vocabis, inquit, nomen ejus Jesum. Quare vocabis nomen ejus Jesum? Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21). Vocabis nomen ejus Jesum. Quare Jesum? quæ ratio est hujus nominis? Audi quare: Ipse enim salvum faciet populum suum. Unde? A peccatis eorum. Populum suum a peccatis corum. Numquid ad isium poputum non pertinent parvuli, quem salvum faciet Jesus a peccatis eorum? Pertinent plane, pertinent, fratres mei. Sic habete in corde, sic credite, cum isia fide parvulos ad gratiam Christi portate; ne si hanc fidem in corde non babueritis, pro quibas respondetis, lingua vestra occidatis.