Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 176
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 176.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Salus nostra ex Deo, non ex nobis. Gratiæ beneficia. Confessio duplex. Nolite ergo, desperare. Ægroti estis, accedite ad eum, Et sanamini: cæci estis, accedite ad eum, et illuminamini. Et qui sani estis, I ei gratias agite: et qui ægrotatis, ad eum sanandi currite: dicite omnes, Venite adoremus, ei prosternamur eit et ploremus coram Domino qui fecit nos, et homines, et salvos. Nam si ille nos fccit homines, nos autem ipsi nos fecimus salvos; aliquid illo melius fecimus. Melior est enim salvus homo, quam quilibet homo. Si ergo te Deus fecit hominem, et tu te fecisti bonum hominem; quod tu fccieti melius est. Noli te extollore super Deum: subde te Deo, adcra, prosternere, confitere illi qui fecit te: quia nemo recreat, nisi qui creat; nemo reficit, nisi qui fecit. Hoc et in alio psalmo: Ipse fecit nos. et non ipsi nos (Psal. XCIX, 5). Sane quando te fecit, quid tu faceres non hahebas: quando autem jam es, habes ct tu ipse quod facias; ad medicum curras, medicum implores, qui ubique est. Et ut implorares, excitavit cor tuum, et posse implorare donavi: tibi; Deus est enim, iuquit, qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II. 13). Quia ut haheres bonam voluntatem, illius vocatio præcessit. Clama, Deus meus, misericordia ejus prœveniet me (Psal. LVIII, 11). Ut esses, ut sentires, ut audires, ut consentires, prævenit te misericordia ejus. Prævenit te in omnibus: præveni et tu in aliquo iram ejus. In quo, inquis, in quo? Confitere ista omnia a Deo te habere quidquid boni habes, a te quidquid mali. Ne in bonis tuis illum contemnas, te laudes; ne in malis tuis i! . lam accuses, te excuses: ipsa est vera confessio. Ille qui in tantis bonis prævenit te, venturus est ad te, et inspecturus dona sua et mala tua; quomodo bono ejus usus fueris, inspicit te. Ergo quia in omnibus istis donis prævenit te, vide in quo tu prævenias faciem venturi: audi Psalmum, Præveniamus faciem ejus in confessione. Præveniamus faciem ejus: antequam veniat, propitietur; antequam adsit, placetnr. Habes euim sacerdotem perquem possis placare Deum tuum, et ipse cum Patre Deus est ad te, qui homo est propter te. Ita jubilahis in Psalmis, præveniens faciem ejus in confessior. e. Jubila in Psalmo: præveniens faciem ejus in confessione, accusa te; jubilans in Psahno, lauda illum. Accusando te, et laudando eum qui fccit te; veniet qui mortuus est pro te, et vivificabit te.