Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 176
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 176.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Doctrina varia et inconstans lepra mentis. Hoc tenete, in hoc persistite. Nemo variet, nemo leprosus sit. Doctrina inconstans, non habens unnm colorem, mentis lepram significat: et istam Christus mundat. Forte in aliquo variasti, et inspexisti, et In melius sententiam commutasti; et quod varium erat, unius coloris effectum est. Noli tibi tribucre, ne sis inter novem qui gratias non egerunt. Unus egit gratias: cæteri Judæi erant: ille alienigena erat, gentes alienigenas significabat, numerus ille Christo decimas dedif. Illi ergo debcmus quod sumus, quod vivimus, quod intelligimus: quod homines sumus, quod bene viximus, quod recte intelleximus, illi debemus. N ostrum nihil, nisi peccatum quod habemus. Quid enim habes, quod non accepisti (I Cor. IV, 7)? Vos ergo, maxime qui scitis quid audiatis, curandum 1 ab ægritudine, mundatum a varietate sursum cur ponite, et Deo gratias agite.