Latin
177.2.1 to 177.2.21
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.2.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
i. Avaritia verbis a pud omnes damnaMur, non factis. Sermonis nostri propositio, apostolica lectio. Nihil, inquit, intulimus in hunc mundutn, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum, et in desideria multa et noxia, quas mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim eat omnium malorum avaritia: quam quidam appetentes, a fide pererraverunt, ct inseruerunt se doloribus multis. Digna res quœ intentos vos faciat ad audiendum, et nos promptos ad loquendum. Ilis verbis constituitur ante oculos nostros avaritfe: accusatur 2, non defendatur; imo accusata damnetur, ne defensor ejus cum illa damnetur, Nescioquo autem modo id agit avaritia in cordibus hominum, ut omnes, vel ut verius et cautius dicam, pene omnes verbis eam constituant ream, et factis velint habere susceptam. Dixerunt in illam multi et multa, et magna, et gravia, et vera; et poetæ et historici et oratores et philosophi, et omne litterarum et professionum genus multa dixit in avariti un. Magnum est autem non illam habere, et mutto plus est non eam habere, quam de vitiis rjus non tacere. Christianis quæ fugiendæ avaritiæ doctrina traditur. Quid autem interest inter philosophos, verbi gratia, accusantes avaritiam, et Apostolos eamdem ipsam accusantes? quid interest? Si advertamus, discimus aliquid, quod proprium non habet nisi schola Christi. Ecce quod modo commemoravi, Nihil intulimus in hunc murtd um, nec auferre aliquid possumus: habentes victum et legumentum, his contenti simus, mulli dixerunt. Eliam hoc, Radix omnium malorum avaritia, fuerunt qui dicerent. Illud quod sequitur, nemo dixit illorum: Tu autem, homo Dei, hæc fuge; sectare vero justitiam, fidem, charitatem, cum his qui invocant nomen Domini de corde puro. Talia nullus dixit illorum.