Latin
177.3.29 to 177.3.48
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.3.29-48
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem, homo Dei, hœc fuge. In hac causa si non vis esse ser- MIS, esto fugitivus. h. Divitias interiores sectandœ. Audisti quid fugias, habes et quod secteris. Non enim inaniter fugis, aut sic relinquis ut non apprehendas. Sectare ergo justitiam. fidem, pietatem, charitatem. Hæc te divitem faciant. Hæ divitiæ iuttis sint: fur ad eas non accedit, nisi mala voluntas ei dederit locum. Muni arcam interiorem, hoc est, conscientiam. Has divitias non tibi Intro, non quilibet potentissimus inimicus, non irruens hostis aut barbarus, non denique naufragium poterit auferre, unde si nudus exeas, plenus exis. Nequc cnim vcre inauis crat, qnamvis forinsecus nihil habere videretur, qui dicebat: Dominus dedit, Dominus ubstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sil nomen Domini benedictum (JQb I, 21). Laudabilis ista plenitudo, ingentes divitiæ; inanis auro, I lenus Deo; inanis omni trausitoria facultate, plenus sui Domini voluntate. Quid quæritis aurum tantis latoribus, et perogrinationibus i Amate has divitias, et modo implemini: fons earum non latet, si cor patet: aperit cor clavis fidei, et aperit et mundat ubi ponas. Noli tibi angustus videri: divitiæ tuæ, Deus tuus; quando intravit, ipse dilatavit.