Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 177
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.5
Unproofread scanNot analysed yet
Thesaurizare hic volentium inepta excusatio. Sursum cor. Ergo, Sine amore pecuniœ, modus sufficiens est prœsentibus: quare prœsentibus? quia, Nihil intulimus in hunc mundum, nec auferre aliquid possumus: ideo prœsentibus, non futuris. Sed quæ res decipit hominem ad avaritiæ computum? Quid, si diu vivo? Qui dat vitam, dat unde vita sustentetur. Postremo siut reditus, quare quæritur et thesaurus? Redit aliquid de negotio, rcdit aliquid de arhficio, redit aliquid de pretio: sufficiat, non thesaurizelur; ne ubi pones thesaurum tuum, ibi remaneat et cor tuum, ei ut sursum sit, frustra audias, falsuroque respondeas. Quando enim respondes ad illud sacratissimum verbum et voce suscribis, ab ipso corde intus non accusaris? Quamvis pressum et oppressum cortuum, non libi intus dicit, Sub terra ine ponis, quare mentiris? Ergone tibi non dicit: Nonne ibi sum, ubi thesaurus tuns? Ergo mentiris. An vero ille mentitur, qui dixit: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum (Matth. VI, 21)? Tu dicis: Non illic erit. Veritas dicit: Illic erit. Sed non illic erit, quia non amo. Factis proba. Non amas, sed dives es. Bene quidem attendis, et discernis te: ab eo qui dives est, discernis eum qui vult dives esse. Inter divitem esse, et divitem velle esse, justa discretio negari non potest. Ibi facultas est >hic cupiditas.