Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 177
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 177.6
Unproofread scanNot analysed yet
Divitiarum cupiditas insatiabilis. Nam et ipse Apostolus non ait, Qui divites sunt; sed, Qui volunt divites peri, incidunt in tentationem et laqueum, et desideria multa et noxia: volendo fieri, non existendo. Ideo ait, desideria. Desiderium est enim in homine, quo vult pervenire. Nam nemo desiderat quod habeL Insatiabilis est quidem avaritia; nec tamen in ipsis. qui multum babeut, desiderium dicendum est ejus rei quam habent, sed quam volunt addere. Habet istam villam, desiderat habere et illam quam non habet; sed cum habuerit, aliam desiderabit; non tamen desiderabit quod habuit, sed quod non habuit. Volendo ergo dives esse, desiderat, æstuat, sitit; ct tanquam hydropisis morbo, plus bibendo, plus siiit. Mira ista similitudo est in corporis morbo, omnino avarus in corde hydrops est. Nam hydrops in carne, humore plenus est 1, humore periclitatur, ci humore non satiatur: sic hydrops in corde, quanto plus habet, tanto plus eget. Quando minus habebat. minora volebat, paucioribus gaudebat, exiguis buccellis exhilarabatur: quia vero, impletus est, distentus abundantissimus factus est hæreditatis (a). Quotidie bibit, venit et sitit. Si hoc habebo, illud potero; parum possum, quia parum habco. Cum ct hoc habueris. plus. habes velle: egestis aucta est, non potestas.