Latin
178.6.58 to 178.6.93
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 178.6.58-93
Unproofread scanNot analysed yet
nondixit, Pupillorum spoliafor; non dixit, Viduarum persecutor; nihil horum: sed, Erat quidam dives. Quid magnum est? Dives erat, de suo dives erat. Cui aliquid tulerat? An forte ille auferret, et Dominus de illo reticeret, et personam ejus acciperet, si crimina ejus absconderet, qui nobis dicit, Nolite personaliter judicare? Si vis ergo audire crimen divitis illius, noli amplius quærere, quam audis a Veritate. Dives erat; induebaMur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. Quod ergo ejus crimen? Jaccus anlc januam ulcerosus, et non adjutus. Hoc enim aperte de illo dictum est, quod immisericors erat. Numquid enim, charissimi, si pauper ille ante januam jacens sufficientem panem a divite acciperet, diceretur de illo quia cupiebat saturari de micis quce cadebant de mensa divitis? Propter hanc solam inhumanitatem 1, qua coutemnebat pauperem aute januam suam jacentem, nec congrue digneque pascebat, mortuus est et scpultus; et cum apud inferos in tormentis esset, levavit oculos suos, et vidit pauperem in sinu Abrahæ. Et quid pluribus immorer? Desideravit guttam,qui non dcdit micam: non accepit justa sententia 2, qui non dcdit crudeli avaritia (Luc. xvi, 19-26). Si hæc ergo pceua est avarorum. quæ pæna raptorum? CAPUT I V. —4. Raptoris eleemosynæ Deo non acceptæ. Sed ait mihi raptor rerum alienarum: Ego similis illius divitis non sum. Agapes facio, vinctis in carcere victum mitto, nudos vestio, pcregrinos suscipio. Dare te putas? Tollere noli, et dedisti. Cui dederis, gaudet; cui abstuleris, plorat: quem duorum istoruin exauditurus est Dominus? Dicis ei cui dcderis: Gratias age quia accepisti. Sed alter tibi ex alia parte dicit: Ego gemo cui abstulisti. Et pene totum tenuisti, -et exiguum illi dedisti. Si ergo quod alter; abstulisti egentibus dedisses, nec talia opera diligit Deus. Uicit libi Dcus: Slultc, jussi ut dares, sed non de alieno.