Latin
178.6.94 to 178.6.124
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 178.6.94-124
Unproofread scanNot analysed yet
Si habes, da de luo: si non habes quod des de tuo, melius nulli dabis, quam alteros spoliabis. Dicturus est Dominus Christus, cum in judicio suo sederit, et alios ad dexteram ct ad sinistram alios separaverit, bene opcrantibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum; sterilibus autem, qui nihil boni in pauperes operati sunt: I te in ignem æternum. Et quai dicturus est bonis? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare, et cætera. Et respondebunt illi i Domine, quando te vidimus esurientem? Et ille ad eos: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Intellige ergo, stulte, qui vis eleemosynam facere de rapina, quoniam si quando pascis christianum, pascis Christum; quando spolias christianum,spolias Christum. Attendite quid sinistris dicturus csL: lle in ignem æternum. Quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; nudus fui, et nun vestistis me (Matth. xxv, 34, etc). Ite. Quo? In ignem æternum. Prorsus ite. Quare? Nudus fui, et non vestistis me. Si ergo in ignem æternum ibit cui dicturus est Christus, Nudus fui, et non vestisti me; quem locum in igne aterno habebit cui dicturus est, Vestitus fui, et spoliasti me? CAPUT V. —5. Paganorum rea rapere non licet. Hic fortasse ut evadas hanc voccm, ne dicat libi Christus, Vestitus fui, et spoliasti me; mutata consuetudine, cogitas spoliare paganum, et vestire christianum. Et hic (a) respondebit tibi Christus, imo nunc respondebit tibi per servum qualemcumque ministrum suum: respondebit libi Christus,et dicet, Etiam hic parce damnis meis. Cum enim christianus spolias paganum, in'pedis fieri christianum. Etiam et hic fortasse respondebis adhuc: Ego non odio poenam ingero, sed dilectione potius disciplinæ: ideo spolio paganum, ut per hanc asperam et salubrem disciplinam faciam christianum. Audirem et crederem, si quod abstulisti pagano, redderes christiano.