Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Pars Marim melior, quiua non aufertur. Marth. opus aufertur, non merces. Ostendit tamen Dominus, unde fuerit illa pars melior. Continuo quippe cum dixisset, Maria meliorem partem elegit; quasi quæreremus, ut scire vellemus unde meliorem, subjunxit et ait, Qum non auferetur ab ea. Quid intelligimus, fratres mei? Si ideo meliorem partem elegit, quia non auferetur ab ea; sine dubio Martha eam partem clegerat, quæ auferretur ab ea. Plane auferetur ab omni homine, qui ministrat sanctis ea quæ sunt corpori necessaria, auferetur ab eo quod facit. Non enim semper ministraturus est sauctis. Cui enim ministrat, nisi infirmitati? cui ministrat, nisi mortalitati? cui ministrat, nisi esurienti ac sitienti? Hæc omnia non erunt, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale boc induerit immortalitatem. Cum euim transierit ipsa necessitas, nullum erit ministerium neces itatis. Auferetur labor, sed reddetur merces. Cui tunc ministrabitur cibus, ubi esurit nemo? cui potus, ubi sitit nemo? cui hospitium? ubi peregriaus est nemo? Domiuus ergo cuin discipulis suis, ut posset mercedem hujus operis reddere, dignatus est indigere. Esuriebat et ipse. et sitiebat: non quia cogebatur, sed quia dignabatur. Bonum enim erat, ut per quem facta suM omnia, esuriret: sic enim felix esset qui pasceret. Et quando Dominum quisqne pascebat, quid dabat? quis dabat? unde dabat? cui dabat? Quid. dabat? Cibum pani dabal. Quis dabat? Ille utique daliat, qui plus aceipere,olebat. Unde dabat? numquid de suo, quid eqim habebat, quod noa acceperat? Cui dabat? Nonne illi qui creaverat et quod accipiebat, et a quo accipiebat? Magnum hoc ministerium, magnum hoc opus, magnum donum. Et tamen Maria meliorem partem elegit, quœ non auferetur ab ea. Pars ergo Marthæ transit: sed, ut dixi. ,merces pro illa dala lien transit.