Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 179
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 179.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Pars Mariœ quomodo non transit Pars veTO Maria! non transit. Videte quomodo non transeat. Uude delectabatur Maria quando audiebat? Quid manducabat? quid bibebat? Scitis quid manducabat, quid bibebat t Ipsum Dominam interrogemus, qni talem. suis præparat meusam, ipsum interrogemus. Beati, inquit, qai esuriunt ei sitiunt justitiam, a quoniam ipsi satarabuntur (Matth. v, 6). De isto fonte, de isto horreo justitiæ sancia Maria sedens ad pedes Domini, quasdam esuriens micas accipiebat. Tantum enim Dominus tunc dabat, quantum illa capiebat. Totum autem tantum quantum in illa sua futura mensa daturus est, ncc ipsi discipuli, nec ipsi Apostoli ca •pere tunc poterant, quando illis diccbat: Adhuc habeo vobis multa dicere; sed non potestis illa audire modo (Joan. XVI, 12). Unde ergo Maria, ut dixi, delectabatur? Quid manducabat, quid bibebat avidissimis cordis faucibus? iustitiam, veritatem Veritate delectabatur, veritatem audiebat: veritati inhiabat, veritati suspirabat. Veritatem esuriens manducabat, silicns bibebat: et ipsa rEficiebatur, et unde pascebatur non minuebatur. Unde Maria delectabatur? quid manducabat? Immoror, quia delector. Audeo dicere, ipsum manducabat quem audiebat. Si enim veritatem manducabat, nonne ipse dixit, Ego sum veritas (Id. XIV. 6)? Et quid amplius dicain? Manducabatur, quia panis erat: Ego sum, inquit, panis qui de cœlo descendi (Id. VI, 41). Iste panis est qui reficit, nec deficit.