Latin
180.7.159 to 180.7.174
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.159-174
Unproofread scanNot analysed yet
jus filiis tuis reddere, quando per filios tuos juras? Quod antem jus debemus saluti nostræ, filiis nostris, Deo nostro, nisi charitatis, veritatis, et non falsitatis? Maxime autem per Deum cum lit, ipsa est vera juratio: quia et cum dicit quisque, Per meam salutem, salutem suam Deo obligat: quando dicit, Per filios, oppignerat Deo Olios suos, ut hoc veniat in caput eorum, quod exit de ore ipsius: si verum, verum; si falsum, falsum. Cum ergo filios suos, vel caput suum, vcl salutem suain quisque in juratione nominans, quidquid nominat obligat Deo; quanto magos quando pcjerat per ipsum Dcum? Timet enim falsum jurare per filium suum, ct non timet falsum jurare per Dcum suum? Fortassis boc dicens in animo suo, Timeo per filium meum falsum jurare, ne moriatur: Deo autem qui non moritur, etsi falsum per eum juretur, quid mali contingit? Bene quidem dicis, nihil mali contingil Deo, quando falsum jnras per Deum: sed contingit mali multum tibi, qui fallis proximum, cui testem adhibes Deum. Si aliquid teste filio tuo faceres, et amico vel proximo tuo vel cuilibet homini diceres, Non feci, et tangeres filio tuo caput, quo teste fecisti, et diceres, Per hujus salutem, quia non feci: exclamaret forte filius tuus sub paterna manu tremens, nec tamen paternam manum, sed divinam tremens, Noli pater, non tibi vilis sit salus mea; Deum super me invocasti, ego te vidi, fccisti, noli pejerare: te quidem habeo genitorem, sed plus et tuum et meurn timeo Creatorem. CAPUT VII. —8. Perjurium animæ mortiferum. Vita corporis anima, vita animæ Deus. Sed quia Deus, quando Der cum juras, non tibi dicit, Ego te vidi, noli jurare, fecisti: sed times nc te ite occidat, tu te ame occidis: quia ergo non dicit, Ego te vidi, putas quia non vidit?