Latin
180.7.175 to 180.7.206
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.175-206
Unproofread scanNot analysed yet
Et uhi est quod dicit: Tacui, tacui; numquid semper tacebo (Isai. XLII, 14)? Et tamen plerumque dicit, Ego te vidi: sed aliter quando vindicat in perjurum. Sed nun in omnes vindicat: ideo homines ædificantur ad exemplum1. Ego scio, ille milii falsum juravit, ct vivit. Ille tibi falsum juravit, ct vivit? Falsnin juravit, et vivit: ille falsum juravit. Tu falleris 2. Si tu oculos habcres undc mortem hujus vidcres, si ct tu in eo quod est mori, et non mori, non fallereris, videres hujus mortem. Et modo intende Scripturam;' et ihM invenies jacentem, quem putas viventem. Qnia pedibus ambulat, quia manibus contrectat, quia oculis videt, et audit auribus, officiis cæteris membrorum satis utitur, viventem putas. Vivit, sed corpus ejus: mortua est autem anima ejus, mortuum est quod melius est ejus. Vivit habitaculum, mortuus est habitator. Quomodo, inquies, cum vivat corpus, mortua est anima; cum corpus non viveret, nisi vivificatuna ab amma? Quomodo crgo mortua est anima, de qua vivit corpus? Audi ergo, et disce: corpus hominis creatura Dei est, et anima hominis creatura Dei est. De anima Deus vivificat carnem; ipsam item animam vivificat de se ipso, non de se ipsa. Vita ergo corporis anima est; vita ergo animæ Deus est. Moritur corpus, cum recedit anima: moritur ergo anima, si recedit Deus. Recedit anima, cum corpus percutitur gladio: etputas quia non recedit Deus, cum ipsa anima feritur perjurio? Vis videre quia mortuus est, de quo loqueris? Lege Scripturam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I, 11). Sed tu præsentem Deum ultorem putas, si ille qui te juratione falsa deceperit, continuo eispiret. Si expiret ante oculos tuos, exspiravit caro ipsius. Quid cst, exspiravit caro ipsius? Spiritum quo vivificabatur, ejecit. Hoc est, exspiravit excluso spiritu, quo vivebat caro.