Latin
180.7.207 to 180.7.242
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.207-242
Unproofread scanNot analysed yet
PejeraVit, exclusit spiritum quo vivebat anima. Exspiravit, sed nescis; exspiravit, sed non vides. Carnem enim jacentem sine anima vides, animam miseram sinc Deo videre non potes. Crede ergo, adhibe oculos fidei. Ncmo perjurus impunitus; prorsus nemo, cum illo est poena sua. Si haberet in cubiculo suo tortorem carnis, punitus esset: habet in secreta cordis sui tortorem conscientiæ suæ, et impunitus vocatur? Et tamen quid dicis? Vivit, gaudet, luxuriatur qui milii mendacium juravit: quid est, quod me mittis ad invisibilia? Quia et ipse Deus, per quem juravit, invisibilis est. Juravit per invisibilem, feritur pœna invisihili. Sed vivit, inquit, et quodam modo scatct et bullit luxuriis. Si hoc ita eSI, quod scatet luxuriis, quod bullit luxuriis, vermes sunt animæ mortuæ. Denique omnis homo prudens, qui tales luxuriantes perjuros attendit, sano cordis olfactu, avertit se, non vult videre, non vult audire. Unde se ista sanitas avertit, nisi quia putet anima mortua? CAPUT VIII. –9. Cur dicitur a juratione ante omnia abstinendum. Breviter ergo audite, fratres mei, concludam sermonem, figens in cordibus vestris curam salubrem: Ante omnia nolite jurare. Quare, Aute omnia? Si magnum est facinus pejerare, nulla eutem culpa est verum jurare, quære, Ante omnia nolite jurare? Debuit enim dicere, Ante omnia nolite pejerare. Ante omnia, inquit, nolite jurare. Jurare enim pejus est, quam furari? Jurare pejus est, quam adulterare? Non dico falsum jurare; jurare dico; jurare pejus est, quam hominem occidere? Absit. Hominem occidere, adultere, furari, peccatum est: jurare non est peccatum; sed falsum jurare, peccatum est. Quare ergo, Ante omnia? Isto verbo quod ait, Ante omnia, cautos nos fecit adversus linguam nostram. Ante omnia, ait, ut attendatis præ eæteris, ut vigiletis ne subrepat vobis consuetudo jurandi. Tanquam in specula ita te posuit contra te: Ante omnia, levavit te super, Per Deum, per Christum occido illum: et hæc quoties per diem, quoties per horam?