Latin
180.7.63 to 180.7.90
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.63-90
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen juratio ab ore non discedit, frequentatur: plura sunt plerumque juramenta, quam verba. Si discutiat homo quoties juret per totum diem, quoties se vulneret, quoties gladio linguæ se feriat et transligat, quis in illo locus invenitur sanus? Quia ergo grave peccatum est pejerare, compendium tibi dedit Scriptura, Noli jurare. CAPUT III. —3. Periculum perjurii in juratione. Quid tihi dicturus sum homo! Verum jura? Ecce verum jura, non peccas: si verum juras, non peccas. Sed homo inter tentaliones positus, carne involutus, calcans terram sub terra, dum corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15); inter isla multa tua cogitata incerta, volatica, conjecturas humanas, fallacias humanas, quando non subrepit tibi quod falsum est, posito in regione falsitatis? Vis ergo longe esse a perjurio? Jurare noli. Qui enim jurat, aliquando verum jurare potest; qui autem non jurat, mendacium jurare nunquam potest. Juret ergo Deus, qui jurat securus, quem nihil fallit, quem nihil latet, qui omnino fallere ignorat, quia nec falli potest. Cum enim jurat, se adhibet testem. Quomodo tu cum juras, Deum adhibes testem; sic ipse cum jurat, se testem adhibet. Tu quando illum adhibes testem, forte supra mendacium tuum, accipis in vanum nomen Domini Dei tui (Exod. XX, 7). Ne ergo mendacium jures, noli jurare. Ipsa est angustia. Perjurium præcipitium. Qui jurat, juxta est: qui non jurat, longe est. Peccat et graviter qui falsum jurat: non peccat qui verum jurat: sed nec ille peccat, qui omnino non jurat. Sed qui non jurat, et non peccat, longe est a peccato: qui autem verum jurat, non peccat, sed prope est ad peccatum. Fac te ambulare in aliquo loco, ubi a parte dextera spatiosa sit terra, nec usquam angustias patiaris;