Latin
180.7.91 to 180.7.128
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 180.7.91-128
Unproofread scanNot analysed yet
a sinistra præceps locus est. Ubi eligis ambulare? Super finem terræ in labio præcipitii, an inde longe? Puto quia inde longe. Sic et qui jurat, in fine ambulat; et ambulat pedibus infirmis, quia humanis. Si offenderis, deorsum is; si lapsus fueris, deorsum is. Et quid te excipit? Perjurii poena. Ergo volebas verum jurare: audi consilium Dei, Noli jurare. CAPUT IV. —4. Verum jurare fas est; non jurare, tutius. Si peccatum esset juratio, nec in veteri Lege diceretur, Non perjurabis; reddes autem Domino jusjurandum tuum (Levit. xix, 12). Non enim peccatum præciperetur nobis. Sed ait tibi Deus tuus, Si juraveris, non damnabo: si verum juraveris, non damnabo. Sed numquid si non juraveris damnabo? Duo sunt, inquit, quæ non damno unquam; veram jurationem, et nullam jurationem: damno autem falsam jurationem. Falsa juratio exitiosa est, vera juratio periculosa est, nulla juratio secura est. Scio esse difficilem qureslionem, et Charitati vestræ fatcor, semper illam vitavi. Nunc autcm cum die dominico debito reddendi sermonis recitaretur eadem lectio, divinitus mihi inspiratum I esse credidi, ut inde tractarem. Hinc me dicere Deus voluit: hinc vos audire. Obsecro nc contemnatis, obsecro ut cor stabiliatis, linguæ mobilitates mutetis. Non frustra est omnino, non vacat quod cum eam, ut dixi, quæstionem semper devitare voluerim, imposita est necessitati meæ, ut imponatur et Charitati vestræ. CAPUT V. —5. Juratio ab Apostolo adhibita. Ut noveritis, verum jurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie morio, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (I Cor. xv,3i). Per vestram gloriam, iuratio est. Non quasi sic ait, Per vestram gloriam morior. quasi vestra gloria me facit mori; quomodo si diceret, Per venenum mortuus est, per gladium mortuus est, pcr bestiam mortuus est, per inimicum mortuus est;