Latin
183.3.1 to 183.3.26
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.3.1-26
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Quæstio tractanda. Vestræ Charitatis exspectatio, mei debiti exactio est. Non dubito meminisse vos, quid in adjutorio Domini dt sancti Joannis lectione promiserim. Cum ergo audistis Lectorem, credo vos cogitasse me debere esse debiti redditorem. Magnam quippe quæstionem sermone in longum procedente distulimus, quomodo recte possit intelligi quod ait in Epistola sua beatus Joannes, non Baptista, sed Evangelista: Omnis spiritus qui confit. <tur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est. Videmus enim multas hæreses confiteri Christum in cane vcnisse, et tamen non eas possumus dicere ex Deo esse. Negat Christum in carne venisse Manichæus. Non est laborandum, neque vobis diutius suadendum, quod iste error non sit ex Deo. Sed Arianus confitetur Christum in carne venisse, Eunomianus, Sabel. lianus, Photinianus. Quid istis convincendis quærimus testes? Quis tot numerat pestes? Sed interim quæ sunt notiora tractemus. Multis quippe hæreses illæ, quas nominavi, ignotæ sunt, et cst ista ignorantia tutior. Certe quod novimus, Donatista confitetur Christum in carne venisse: et tamen absit ut sit hie error ex Deo. Ut de recentioribus hæreticis loquar, Pelagianista confitetur Christum in earne venisse: tamen omnino non est hic error ex Deo. CAPUT II. —2. Hæretici in hoe conveniunt, ut negent Christum in carne venisse. Proinde, charissimi, diligenter consideremus, quoniam non duhilamus veram esse sententiam, Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est: convincendi sunt isti quod non confiteantur Christum in carne venisse. Nam si eis istam concesserimus confessionem, ex Deo illos esse fatebimur. Quomodo vos ab eorum erroribus vel prohibemus, vel deterremus, tel adversus eos scuto veritatis defendimus? Adjuvet nos Dominus, quia et vestra exspectatio pro nobis oratio est, ut convincantur isti quia non confitentur Christum in carne venisse.