Latin
3.213 to 3.225
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 3.213-225
Unproofread scanNot analysed yet
quia et natura ex Deo erant. Ilinc quantumcumque disputavi, attendite Scripturas. Nolite credere eis qui negant Christum in carne venisse. Sed certe dicturus es mihi: Ergo qui dicit Christum in carne venisse, es Deo est? Audiamus Donatistas, quia confitentur Cbristum in carne vcnisse; audiamus Arianos, quia confitentur Christum in carne venisse; audiamus Eunomianos, quia confitentur Christum in carne venisse; ,audiamus Photinianos, quia confitentur Christum incarne venisse. Si enim omnes spiritus qui confitentur Christum in carne venisse, ex Deo sunt, quam multæ sunt hæreses mendaces, deceplrices, insanæ, confitentur tamen Christum in carne venisse. Quid ergo dicturi sumus? Quomodo istam quæstionem soluturi? Quomodocumque solvenda sit, hodie solvi nou potest. Tenete me debitorem: sed Deum pro me ct pro vobis orate adjutorem. Conversi ad Dominum, etc.