Latin
183.3.60 to 183.3.95
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.3.60-95
Unproofread scanNot analysed yet
Dicat nunc Arianus, utrum confiteatur Christum in carne venisse. Si Filium Dei confitetur in carne venisse, Christum confitetur in carne venisse. Si Filium Dci negat Christum, nescit Christum: alium pro alio dicit, non ipsum dicit. Quid est enim Filius Dei š Quomodo quærebamus, quid est Christus; et audiebamus, quod sit Filius Dei: quæramus, quid est Fiłius. Dei. Ecce Filius Dei: In principfo erat Verbum, et Verbum erut apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. In principio erat Verbum. Quid dicis, Ariane? In principio, sicut dicit Genesis, fecit Deus cœlum et terram (Gen. I, 1); tu autem dicis, Ia principio fecit Deus Verbum. Factum enim dicis Verbum, creaturam dicis Verbum. Tu ergo dicis, In principio fecil Deus Verbum: sed Evangelista dicit. In principio erat Verbum. Et ideo in principio fecit Deus cœlum et terram, quia crat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1-3). Factum dicis. Si factum dicis, Filium negas. CAPUT IV. —5. Idem tractatur argumentum Filium enim quærimus natura, non gratia; Filiam unicum, unigenitum, non adoptatum. Talem Filium quærimus, tam verum Filium quærimus, qui cum in forma Dei esset, Apostoli verba sunt, propter rudes commemoro, ne mea verba putentur: illum Filium quærimus, qui cum in forma Dei esset, sicut dicit Apostolus, non rapinam arbitratus eat esse æqualis Deo. Non raplna, quia natura. Natura erat, rapina non erat. Non rapinam arbitratus eat esse æquali, Deo. Non erat ei rapina, natura erat: sic erat ex æternitate, sic erat coxternus gignenti, sic erat æqualis Patri, sic erat. Semetipsum exinanivit: itt confiteamur Jesum Christum in carne venisse. Semetipsum exinanivit. Quomodo? Amittendo quod erat, an assumendo quod non crat? Sequatur Apostolus; audiamus: Semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp.