Latin
183.3.96 to 183.3.119
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.3.96-119
Unproofread scanNot analysed yet
II, 6, 7). Sic se exinanivit, formam servi accipiens, non formam Dei amittens. Forma servi accessit, non forma Dei discessit. Hoc est confiteri Christum in carne venisse. Arianus autem qui non confitetur æqualem, non confitetur Filium. Si non confitetur Filium, non confitetur Christum. Qui non confitetur Christum, quomodo confitetur Christum in carne venisse? CAPUT V. —6. Eunomianus. Sic et Eunomianus par ejus, socius ejus, non multum diversus. Etenim dicuntur Ariani confessi fuisse quia vel similis est Patri Filius; et si non æqualis dixerunt, sed similis, Ille, nec similis. Et iste ergo negat Christum. Si enim Christus verus Patri æqualis est et similis, profecto qui ncgat æqualem, negat Christum; qui negat similem, negat Christum. Qui ergo negat æqualem et similem, negat in carnc venisse Christum. Quæro enim: Venit in carne Christus? Respondet: Venit. Et putamus quia confitetur. Interrogo: Quis Christus venit in carne? æqualis Patri, an inæqualis? Respondet: Inæqualis. Inæqualem ergo Patri dicis venisse in carne: negas Christum in carne venisse, quia Christus æqualis est Patri.