Latin
183.9.105 to 183.9.138
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.105-138
Unproofread scanNot analysed yet
Quid miramini, si Manichæi apertissime negant Christum in carne venisse? Sed dico Charitati vestra, etiam omnes mali Catholici verbis confitentur Christum in carne venisse; factis autem negant. Nolite ergo esse tanquam de fule securi. Adjungite fidei rectæ vitam rectam, ut Christum conGteamini in carne venisse, et verbis vera dicendo, et factis bene vivendo. Nam si confiteamini verbis, et factis negetis; fides talium malorum prope est fides dæmoniorum. Audite me, charissimi, audite me, ne sit vobis testis sudor hic mens; audite me. Jacobus apostolus cum de fide et opcribus loqueretur adversus eos, qui sibi putabant fidem sufficere, et opera bona habere nolebant, ait: Tu credis quia unus est Deus; bene facis: et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19). Numquid ideo dæmones ab æterno igne liberabuntur, quia credunt, et contremiscunt! Ecce modo quod audistis in Evangelio, qnod ait Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi: legite, et invenietis dixisse dæmones, Scimus qui sis, Filius Dei. Petrus tamen laudatur, dxmon compescitur. Una vox, facta diversa. Unde separantur istæ dux confessiones? Laudatur amor, damnatur timor. Non enim amore dicebant hoc dæmones. Tu es Filius Dei. Timore hoc dicebant, non amore. Denique illi in confessione dicebant: Quid nobis et tibi [Marc. i, 24, 25)? Petrus autem: Tecum sum usque ad mortem (Luc. lin, 33), CAPUT X. —14. Et recta fides et bona vita ex Deo. Sed et ipse Petrus unde, fratres mei, unde illi dicere ex amore, Tu es Christus Filius Dei vivi? Unde illi? Itane de suo? Absit. Bene, quod ipsum Evangelii capitulum utrumque demonstrat, quid Petrus de Dei, quid de suo. Utrumque ibi habes: lege, non est quod a me exspectes audire. Commemoro Evangelium: Tu es Christus Filius Dei vivi. Et Dominus ad eum: Beatua ea, Simon Bar-Jona.