Latin
183.9.75 to 183.9.104
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.75-104
Unproofread scanNot analysed yet
Quid dicis, Pelagianista? Audite quid dicit. Videtur confiteri Christum in carne venisse: sed discussus invenitur negare. Christus enim in carne venit, quæ siinilitudo csset' carnis peccati, non esse! caro peccati. Apostoli verba sunt: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non in similitudinem earnis, quasi caro non esset caro; sed in similitudinem carnis peccati, quia caro erat, sed peccati caro non erat. Iste autem Pelagius et cætcram carnem omnis infantis carni Christi conatur æquare. Non est, charissimi. Non pro magno commendarentut in Christo similitudo carnis peccati, hisi omnis cætera caro esset caro peccati. Quid ergo prodest, quia dicis Christum in carne venisse, et omnium infantium carni cum conaris ajquare? Et libi hoc dico quod Donatistæ: Non est ipse. Ecce video Ecclesiam matrem testimonium reddentem ipsis uberibus suis. Accurrunt matres cnm parvulis filiis, ingerunt Salvatori salvandos, non Pelagio damnandos. Mater quælibet mulier pietate currens cum parvulo filio dicit: Baptizetur, ut salvetur. Pclagius contra: Quid salveltir? Non est quod in eo salvetur; nihil habet vitii, nihil ex traduce damnationis attraxit. Si æqualis est Christo, quare quierit Christum? Ecce dico tibi: Sponsus Filius Dei qui venit in carne, salvator cst et mnjorum et minorum, salvator Cit et grandium et int'antium, et ipse est Christus: tu autcm dicis salvatorem Christum majorum, non minorum: non est ipse. Si non est ipse, negas et tu Christum in carne ven isse. CAPUT IX. —13. Hæreticis commune est et malis Catholicis, negare incarnationem Christi. Et si discutiamus omnes hæreses, invenimus eas negare Christum in carne venisse. Omnes hæretici negant Christum in carne venisse. Quid miramini, si Pagani negant Christum in carne venisse? Quid miramini, si Judæi negant Christum in carne venisse?