Latin
183.9.38 to 183.9.74
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 183.9.38-74
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce sponsus, quem confessus cst Petrus, hoc est Filium Dei vivi, oportebat ut pateretur, et tertio die resurgeret. Et factum erat: impletum videbant, caput tenebant, corpus quærebant. Quod est caput? Ipse Christus: passus est, tertio dic resurrexit: caput est Ecclesiæ. Corpus quod est? Ipsa Ecclesia. Videbant ergo discipuli caput, corpus non videbant. Ergo eos corpus non videntes, doceat caput. Dic, Domine Jesu; dic, sancte sponse, instrue nos de corpore tuo, de sponsa tua, de dilecta tua, de eolumba tua, quam dotasti sanguine tuo, dic: Oportebat Christum pali, et resurgere a mortuis tertio die. Ecce sponsus: dic de sponsa, imple tabulas matrimoniales. Audite sponsam: Et prædicari, inquit. Hoc enim sequitur. Oportebal Christum pati; et resurgere a mortuis tertio die, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Uhi te abscondis? Per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 44-47 ). Sic est factum. Leg:mus promissum, videmus impletum. Ecce lux mea; ubi cst obscuritas tua? Ergo Christus sponsus est hujus Ecclesie, quæ prædicatur in omnes gentes, et pullulat et crescit usque ad fines terne, incipientibus ab Jerusalem: hujus sponsus est Christus. Tu quid dicis? Cujus sponsus est Christus? Partis Donati? Non est ipse, non est ipse. Homo bone, non est ipse: imo homo male, non est ipse. Ad nuptias venimus, tabulas legamus, et non litigemus. Ergo si tn dicis, Christus est sponsus partis Donati; ego tabulas lego, et invenio esse Christum sponsum Ecclesiæ diffusæ toto orbe terrarum. Si dicis, Ipse cst, et non est ipse, negas Christum in carne venisse. CAPUT VIII. —12. Pelagianista. Pelagianista restat, (a) non ex hæresibus omnibus, sed cis quas pro parvo tempore commemoravi. Jam enim dixi, Quis numerat tot pestes?