Latin
19.5.1 to 19.5.33
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.5.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
Felicitas et merces a Deo quænam exspectanda. Etenim iste resipiscens, et reprehendens se ipsum, quod lualecoepcrat de Deo sentire, anhelans peccator, et pacent intuens peccatorum; reprehendens ergo seipsum, ait: Quid enim mihi eat in cœlo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 1-25)? Jam resipiscens, jam correcto cordc, agnovit quantum valeat cultus Dei: quem Dei cultum vilissimo pretio addixerat, quando pro illo terrenam felicitatem quærebat. Agnovit quid debeatur sursum cultoribus Dei, ubi jubemur habere cor et respondemus ibi nos haberc: quod et utinam non mentiamur, saltem ipsa hora, saltem ipso momento, saltem ipso temporis puncto, quando respondemus. Respiciens ergo illc, ct cor corrigens, reprehendit se qua'sisse aliquando in terra felicitatem terrenam, quasi mercedem cultus Dei. Sed reprehendens se ait: Quid enim mihi est in cælo? Quid est ibi mihi? Vita æterna, iucorruptio, regnum cum Christo. societas Angelorum; ubi nulla perturbatio, nulla ignorantia, nullum pcriculum, nulla tentatio; vcra, certa, fixa securitas. Ecce quid mihi est in coelo. Et a te quid uolui super terram? A te quid volui super terram? quid volui? Divitias fluxas, caducas, volaticas. Quid volui? Aurum, pallorem terrac; argentum, livorem terræ; honorem, temporis fumum. Ecce quid a te volui super terram. Et quia vidi hoc in peccatoribus, commoti sunt pedes mei, ct paulo minus effusi sunt gressus mei. quam bonus est rectis corde! Quid ergo quæris, Propheta fidelis? Aurum, et argentum, et divitias terrenas? Ergo tanti valet fides matronae fictis, quod habet et meretrix? Tanti ergo valet fides viri fidclis, quod habet et mimus, auriga, venator, latro? Absit, fratres mei, absit ut tanti valeat fides vestra. Avertat Dcus hoc a cordibus vestris. Nam quanti valet, vultis nosse? Pro ea Christus mortuus est.