Latin
19.5.34 to 19.5.73
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.5.34-73
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo terrenam mercodcm quæris, auro et nummis addictus? Injuriam facis fidei, pro qua mortuus cst Christus. Et quid est, inquit? quanti valcl? Illum attende, qui ait: Quid enim mihi est in coelo? Non enim expressit quid crit illud. Sic ait: Et a te quid volui super terram? Illud laudando, hoc abjiciendo, utrumque tamen dixit, Quid est illud? Quod oculus nun vidit. Quid est hoc! Quod fidclis oculus non sitit. Quid cst illud? Quod invenit Lazarus ulcerosus. Quid est hoc? Quod habuit dives inflatus. Quid est illud? Quod perire non potest. Quid Cil hoc? Quod teneri non potest. Quid est iliud? Ubi non erit labor. Quid est hoc? Quod non dcserit timor. Quid enim mihi est in cœlo? Quid? Ipse qui fecit cœlum; pretium fidei tuae Dcus tuus est; ipsum habebis, sc ipsum præparat præmium cultoribus suis. Considerate, charissimi, universam creatu. ram, coelum, terram, marc, quæ in cœlo, quæ in rra, quæ in mari, quam pulchra, quam mira, quam digne ordinateque disposita. Movent vos ista? Movent plane. Quare? Quia pulchra sunt. Quid est qui fecit? Puto rehebesceretis, si videretis pulchritudinem An. gelorum. Quid cst ergo creator Acgelorum? Ipse est præmium fidei vestræ. Avari, quid vobis sufficit, si Deus ipse non vobis sufficit?