Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 19
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 19.6
Unproofread scanNot analysed yet
Ad bene vivendum quotidianis periculis commovemur. Bene ergo vivamus, et ut hoc possimus, eum qui hoc precepit, invocemus. Neque bonæ vitæ no stræ terrenam mercedem a Domino requiramus. Ad illa quæ promittuntur, intentionem nostram extendamus. Cor nostruin ibi ponamus, ubi putrescere non potest sæcularibus curis. Transeunt ista quæ occupant homines, volant ista; vapor cst vita humana super terram. Accedunt ctiam ipsius fragilis vitæ tanta et tam quotidiana pcricula. Terræ motus magni de Oricnlalibus nuntiantur; nonnullæ magnæ repentinis collapsae (a) sunt civilales. Territi apud Jerosolymam qui inerant Judaii, Pagani, catechumeni, omnes sunt baptizati. Dicuntur fortasse baptizati septem millia hominum. Signum Christi in vestibus Judæorum baptizatorum apparuit. Relatu fratrum fidelium constantissimo isia uu tiantur (a). Sitilensis etiam civitas gravissimo terræ motu concussa cst, ut omnes forte quinque diebus in agris manerent, et ibi baptizata dicuntur fere duo millia hominum (b). Undique Deus terret, quia non vult invenire quo (c) damnet. Nonnihil agitur in isto torculari. Mundus cst lorcular; abundant pressuru ejus: oleum estote, non amurca. Convertatur quisquo ad Deum, et mutet vitam. Occultum habet iter oleum; ad secreta sua tendit. Alius subsamnat, irridet, blasphemat, clamat per plateas; amurca defluit. Dominus tamen torcularis per operatios suos, per sanctos Angelos suos non quiescit operari. Novit oleum suum, novit quid recipiat, quo pondere pressuræ eliquetur. Novit euim Dominus qui sunt rjus Oleum estote, amurcam fugite; recedant ab iniquitate omnes qui nominant nomcn Domini (II Tin. II, 19). Odia autem nolite concipere, aut cito finite. Non euim illa metuenda suut. Times terre motum? times cæli fremitum? times bella? Time et febrem: subito, cum illa magna mctuunlur, ipsa non veniunt, et de transverso una febricula aufert hominem. Et si talem invenit il! c judex, qualem non novit, qualibus dicturus est, Nescio vos, recedite a me (Luc. XIII, 27); quid fiet postea? quo ilur? pcr quem ambitur? unde viLi reparanda redimitur? Quis iterum vivere, ut quod male fecit emendare permittitur? H'initum est. Pauci quidem convenistis (d): sed si bene audistis, abundatis. Non vos fallat, qui fallit: quia non vos decipit, qui non fallit.