Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 190
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT III. —3. Spiritus sancti magnum munus post Christi ascensionem. Non autem esset meritum grande credentium et beatitudo gloriosa, si semper Dominus in resuscitato corpore humanis oculis appareret. Spiritus ergo sanctus hoc magnum munus attulit crediLuris, ut cum quem carnalibus oculis non viderent, a carnalibus cupiditatibus mente sobria et spiritualibus desideriis ebria suspirarent. Unde et ille discipulas, qui se dixerat non crediturum, nisi cicatrices ejus manu tetigisset, cum contrectato corpore Domini quasi evigilans exclamasset, Dominus meus et Deus meus! ait illi Dominus, Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt (Joan. xx, 25-29). Hanc beatitudinem Spiritus sanctus paracletus attulit, ut ab oculis carnis servi forma remota, quam de virginis utero accepit, in ipsam Dei formam, in qua Patri æqualis etiam cum in carne apparerc dignatus est permansit, purgata mentis acies tenderetur: ut eodem Spiritu repletus Apostolus diceret, Et si noveramus Christum seeundum carnem, sed nunc jam non novimus (11 Cor. v, 16). Quia et carnem Christi non secundum carnem, sed secundum spiritum novit, qui virtutem resurrectionis ejus, non palpando curiosus, sed credendo certus agnoscit: non dicens in corde suo, Quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere; aut, Quis descendit in abyssum? hoc eat Christum a mortuis reducere. Sed prope est, inquit, verbum in ore tuo, quia Dominus est Jesus: et si credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x, 6-10). H; cc, fratres, Apostoli verba sunt. ,ipsius sancti Spiritus sancta ebrietate rucluanlis.