Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 190
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Justitia fideia Spiritu sancto post recessum Christi. Cum ergo hanc beatitudinem, qua non videmus et credimus, nullo modo haberemus, nisi eam a Spiritu sancto acciperemus; merito dictum est, Expedit vobis ut ego vadam, Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illutn ad vos. Semper quidem divinitate nobiscum est: sed nisi corporaliter abiret a nobis, semper ejus corpus carnaliter videremus, et nunquam spiritualiter crederemus; qua fide justificati et beatificati, idipsum Ycrburn Deum apud Deum, per quod facta sunt omnia, et quod caro factum est, ut habitaret in nobis, corde mundato contemplari mereremut. Ei si1 non manu tangendo, sed corde creditur ad justitiam; recte de justitia nostra mundus arguitur, qui non vult credere nisi quod videt. Ut autem nos haberemus justitiam fidei, de qua mundas argueretur incredulus, propterea Dominus ait, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam noM videbitis me. Tanquam diceret: Hæc erit justitia vestra, ut credatis in me mediatorem, quem resuscitatum ad Patrem isse certissime habebitis I, quamvis cum carnaliter non videatis; ut per ipsum reconciliati, Dcum spiritualiter videre possitis. Unde figuram Ecclesix gestanti mulieri, cum ei post resurrectionem ad pedes caderet: Noli me tangere, inquit; nondum enim aCcendi ad Patrem (Joan. XX, 17). Quod mystice dictum intelligitur. Noli me per corporeum contactum carnaliter credere: spiritualiter autem credes, id est, fide spirituali me tanges, cum ascendero ad Patrem. Quia beati qui non vident, et eredunt. Et h:cc est justitia fidei, qua mundus carens, de nobis qui ea non caremus, arguitur: quia justus ex fide vivit (Habac. II, 4; Rom. I, 17). Sive ergo quia in illo resurgentes, et in illo ad Patrem venientes invisibiliter et in justificatione perficimur; sive quia non videntes et credentes ex fide vivimus, quoniam justus ex fide vivit: propterea dixit, De justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.