Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 190
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 190.5
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. —5. Inexcusabilis infidelitas mundi. Nec inde se mundus excuset, quod a diabolo impeditur, ne credat in Christum. Credentibus enim princeps mundi mittitur foras (Joan. XII, 34), ut jam non operetur in cordibus hominum, quos Christus per fidem coeperit possidere; sicut operatur in filiis diffidentiæ (Ephes. II, 2), quos ad tetandos et tribulandos justos plerumque concitat. Quia enim missus est foras, qui intrinsecus dominabatur, extrinsecus præliatur. Etsi ergo per ejus persecutiones Dominus dirigit mites is judicio (Psal. XXIV, 9); tamen jam ipse hoc ipso quo foras missus est, judicatus est. Et de hoc judicio mundus arguitur: quia frustra de diabolo queritur, qui non vult credere in Christum, quem judicatum, id est, foras missum, et propter nostram exercitationem forinsecus oppugnare permissum, non solum viri, sed etiam mulieres, et pueri, et puellæ martyres vicerunt. Sed in quo vicerunt, nisi in illo in quem erediderunt, et quem non videntes dilexerunt, et quo dominante in cordibus suis pessimo dominatore caruerunt *Et hoc totum per gratiam, hoc est, per donum Spiritus sancti. Recte itaque idem Spiritus arguit mundum, et de peccato, quia non credit in Christum: et de justitia, quia qui voluerunt crediderunt, quamvis in quem crediderum non viderunt; et per ejus resurrectionen se quoque in resurrectione perfici speraverunt: et de judicio, quia ipsi si vellent credere, a nullo impedireniur, quoniam princeps hujus mundi jam judicatus, est.