Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De,eo quod scriptum est in Aggæo propheta, cnp. II, f. 9, Meum est aurum, et me…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Manichæorum in veteres scripturas calumnia. De Aggæo propheta Manichæi calumniantur, invidiose accusantes quod dixeritex persona Dei loquentis, Meum eat aurum. et meum est argentum: et quia Evangelium vcieri Lcgi student puguacitcr coinparare, ut sibi utræque Scripturæ velut adversariæ contr. riaque videantur, ita proponunt quæstionem: In Aggxo, inquiunt, propheta scriptum est, Meum eat aurum, et meum est argentum; in Evangelio autcm, Salvator noster mammona hujusmodi iniquitatis speciem appellavit (Luc. XVI, 9). De cujus usu bcatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est avaritia: quam quidum appetentes, aversi sunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis (I Tim. vi, 10). Hæc ipsorurn est propositio quacstionis; vel potius veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso Evangelio quod per eas prænuntiatum est, accusatio. Nam si quæstionem proponerent, forsitan quaererent: si autem quærerent, forsitan invenirent. Aurum et argentum res est non hominis sed Dei. Cur non autem miseri intelligunt, quod apud Aggæum loquens Dominus, propterea dixerit, Meum est aurum, et meum est argentum, ut et ille qui non vult cum indigentibus communicare quod habet, cum, audit præcepta faciendae misericordiæ, intelligat Deum non de re illius cui jubet, sed de re sua jubero donari; et ille qui aliquid porrigit pauperi, non se arbitretur de suo facere, ne forle non tam confirmetur misericordiæ nomine, quam infletur superbiæ vaniUia? Meum est, Inquit, iurum, et meum eat argenlum, non vestrum, o divites terræ. Quid ergo dubitatis pauperi darc de meo, aut quid extollimini cum datis de meo? CAPUT I! . --3. Quia id Deus non modo condidit, sed pro nutu administrat aliis ad subsidium et probationem, aliis ad supplicium. Et vis videre, quam justi judicis res cst aurum et argentum? Avarus inde torquclur, undc miscricors adjuvatur. Rom suam divina distribuente justitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est, et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus bonis bominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cujus diviti sunt ipse qui tribuit. Nnn enim potest quisque apparere contemptor, nisi cjus rei cujus possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere: sed utrum fingant, an vere contemnant, Deus videt qui cordis inspector est; hominibus autcm, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum: malos torquct Umore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti caelestes divitias læto corde retinebunt; illis autem et bonis temporalibus inanis domus, et bonis aeternis inanior conscientia remanebit.