Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De,eo quod scriptum est in Aggæo propheta, cnp. II, f. 9, Meum est aurum, et me…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Aurum ejus proprie est, qui illo bene utitur, adcoque verius eat Dei. lilius est ergo aurum et argentum, qui novit uti auro et argento. Nam etiam inter ipsos homines, tunc quisque habere aliquid dicendus est 1, quando bene utitur. Nam quod juste non tractat, jure non tenet. Quod autem jure non tenet, si suum esse dixerit, non erit vox justi possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas. CAPUT III. —Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et justissima moderatione tractaverit; quanto magis Deus vere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et justissimo administrat imperio; ut sine ipsius nutu atque dominatu, ncc mali ad avaritix supplicium, nec boni ad usum misericordiæ possint habere aurum etargentum? Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit, alteri desit, distribuere atque ordinare, non possunt.