Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, De verbis Evangelii Matthæi, cap. xvi!, 18, Post dies sex assumpsit Jesus Petru…
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2-3
Unproofread scanNot analysed yet
i. Regnum Christi. Inspicienda nobis et tractanda est, charissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui nou gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo (Matth. xvi, 28). Inde coepit lectio quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex a:sumpsit tres discipulos, Petrum, Joannem et Jacobum, et ascendit in montem. Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat, Sunt hic quidam qui non gustabunt mortem »donec videant Filium hominis in regno suo. Non parva quæstio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod nou solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo videmus. Itegnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum cœlorum. Regnum autem coelorum est regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei. De quibus coelis dictum est coulinuo in Psalmo, Non sunt loquelæ neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum (Psal. XVIII, 4, et 5). Quorum, nisi cœlorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi Dei fidelium prædicatorum. Regnabunt cœli cum eo qui fecit cœlos. Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est. Dominicæ transfigurationis allegoria. Vestimenta Christi. Dominus ipse Jesus resplenduit sicut sol; vestimenta ejus facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum co Moyses et Elias. Ipse Jesus quidem, ipse splenduit sicut sol, se lumen esse signilicans quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem ejus, Ecclesia ejus. Vestimenta enim nisi ab induto contincanlur, cadunt. Horum vestimentorum quædam quasi novissima fimbria Paulus fuit. Ipse enim dicit, Ego enim sum minimus Apostolorum (I Cor. xv, 9): et alio loco, Ego sum novissimus Apostolorum. In vestimento autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quæ sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est (Luc. VIII, 44): sic Ecclesia quæ ex Gentibus venit, Paulo prædicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta signatnr Ecclesia, cuin audiatis Isaiam prophetam dicentem, Etsi fuerint peccata vestra sicul phænicium, tanquam nivem dealbabo (I sai. I, 18)? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetæ quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc autem sine Lege, justitia Dei manifestata est; ecce sol: testificata a Lcge et Prophetis (Rom. iii, 20, 21); ecce splendor.