Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 77
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 77.15
Unproofread scanNot analysed yet
Rami naturales præciduntur, inseritur oleaster, quare. Inserebat ergo jaui oleastrum Dominus, cum dicebat, Multi ub oriente et occidente veniet, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno cælorum, id est, inserentur in oliva. Hujus enim olivas radices sunt, Abraham ei Isaac et Jacob: filii autem regni, hoc est Judaei increduli, ibunt in tenebras exteriores (Matth. VIII, 12). Praicidentur rami naturales, ut inseratur olcaster. Sed unde rami naturales præcidi meruerunt, nisi superbia? Undc oleaster inscri, nisi humilitate? Unde et ista mulier dixit, Ita, Domine: nam et canes edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum. Et inde audit, mulier, magna est fides tua! Sic ct ille Centurio: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Amen dico vobis non inveni tantam fidem in Israel. Discamus, aut teneamus humilitatem. Si nondum habcmus, discamus: si habemus, non amittamus. Si nondum habcmus, habeamus, ut inseramur: si jam habemus, tcneamus, ne præcidamur.