Latin
2.1 to 2.24
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.1-2-24
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Locus Apostoli male intelligentibus periculosus. Lectio divina quæ de apostoli Pauli Epistola rccitata est, quotiescumque legitur, timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quærentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt maium, putant se Apostolo esse similes, qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam ergo legitur, et tunc1 nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sit ergo intenta Charitas vestra, donecquod Dominus donaverit, dicam vobis 'ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis nie affectu pictatis. Justi vita hic bellum, nondum triumphus. Vox triumphi. Prius ergo recolite, quod Deo propitio solclis audire, vitam justi in isto corpore adhinc bellum esse, nouduin triumphum. Hujus autem belli aliquando erit triumphus. Ideo Apostolus dixit, ct voces belli, et voces triumphi. Voces belli modo audivimus: Non enim quod volo, ago; sed quod odi, illud facio. Si autem quod odi, illud facio, consentio Legi, quoniam bona est. Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio. Video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis nece, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. Quando audis repugnantem, quando audis captivantem, bellum noB agnoscis? CAPUT II. —Vox ergo triumplii nondum est: sed quia futura est, docet te idem apostolus, dicens: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem: ibi cst vox triumphi: tunc fiet sermo qui scriptus es: ,Absorpta est mors in victoriam.