Latin
2.25 to 2.57
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.25-57
Unproofread scanNot analysed yet
Dicant triumphantes: Ubi est, mors, contentio tua(I Cor. xv, 55-55). Dicemus ergo; quandoque diecmus; et ipsum quandoque non erit longo. Non enim tantum remanet de sæculo, quantum jam exemptum est. Hoc igitur tunc dicemus. Modo autem in isto bello, ne male intelligentibus lectio ista tuba sit hostis, non nostra, unde ille incitetur, non unde vincatur; advertite, obsecro, fratres mei, et qui certatis certate. Qui enim nondum certatis, non estis intellecturi quod dico: qui jam certatis, intellecturi estis. Vox mea in aperto, vestra erit in silentio. Prius illud recolite quod scripsit ad Galatas, unde hoc bene possit exponi. Ait enim, fidelibus loquens, baptizatis loquens, quibus utique in sancto lavacro omnia fuerant dimissa pecrata: his tamen loquens, sed pugnantibus loquens, ait: Dico autem, Spiritu ambulate, et concupiscentias carnis ne perfeceritis. Non dixit, ne feceritis: sed, ne perfeceritis. Quare hoc? Sequitur et dicit: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Hœc enim invicem adversantur; ut non ea quœvultis faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non adhuc estis. sub Lege (Galat. V, 16-18): utique, sed sub gratia. Si spiritu ducimini: quid est, duci Spiritu? Spititui Dei consentire jubenti, non carni concupscenti. Pamen concupiscit et resistit 1; et vult aliquid, et non vis tu: persevera, ut nolis tu. CAPUT III. —3. Concupiscentiæ interitus in votis esse debet. Manichœorum insania. Desiderium tamen tuum tale esse debet ad Deum, ut nee sit ipsa concupiscentia cui resistas. Videte quid dixerim: Desiderium, inquam, tuum tale esse debet ad Deurn, ut omnino non sit ipsa concupiscentia cui resistere oporteat. Resistis enim, et non consentiendo vincis: sed melius est hostem non habere, quam vincere. Hostis iste aliquando non erit. Refer animum ad vocem triumphi, et vide si erit.