Latin
2.122 to 2.155
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.122-155
Unproofread scanNot analysed yet
De ipsa dicit Apostolus: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem. Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccali, quæ est in membris meis. Tunc nata est ista lex, quando transgressa est prima lex. Tunc nata esi, inquam, ista lex, quando contempta ct transgressa est prima lex. Quæ est prima lex? Quam in paradiso accepit homo. Nonne nudi erant, et non confundebantur? Quare nudi erant, ei non confundcbantur, nisi quia nondum erat lex in membris repugnans legi mentis? Fecit homo factum puniendum, et invenit molum pudendum. Manducaverunt contra interdictum, et aperti sunt oculi eorum. Quid cnim? prius in paradiso clausis vel cæcis oculis oberrabant? Absit. Nam Adam unde nomina imposuit volatilibus et bestiis, quando ad cum cuncta animalia adducta sunt (Gen. II, 25, 19, 20)? Quibus nomina imponebat, si non videbat? Deinde dictum est, Vidit mulier lignum, quia placeret oculis ad videndum. Ergo oculos apertos habebant; et nudi crant, et non confundebantur. Aperti sunt autem oculi eorum ad aliqnid quod uuuqham senserant, quod in motu sui corporis nunquam expaverant. Aperti sunt oculi ad intuendum, non ad videndum: et quia senserunt pudendum, curaverunt tegendum. Consuerunt, inquit, folia ficulnea, et fecerunt sibi succinctoria (Id. III, 1 -7). Quod texerunt, ibi senserunt. Ecce unde trahitur originale peccalum, ecce unde nemo nascitur sine peccato. Ecce propter quod Dominus non sic concipi voluit, quem virgo concepit. Solvit iliud, qui venit sine illo: solvit illud, qui non venit ex illo. Unde unus et unus: unus ad mortem, unus ad vitam. Homo primus ad mortem, bomo secundus ad vitam. Sed quare ad mortem ille homo? Quia tantum homo. Quare ad vitam iste homo? Quia Deus et homo. CAPUT VI. —6.