Latin
2.96 to 2.121
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.96-2-121
Unproofread scanNot analysed yet
Surgit ergo illa concupiscentia potandi, titillat animtun, ingerit faucibus siccitatem, insidiatur sensibus: vult etiam ipsum, si potest fieri, penetrare murum, adire inclusum, trahere captivum. Pugnat, repugna. 0 si et ipsa non esset I Si consuetudine mala accessit, bona consuetudine morietur 1: tu tantum noli ei satisfacerc, noli eam cedendo satiare, sed resistendo necare. Tamen quamdiu est, hostis est. Si ei non consentias, et nunquam inebrieris, minor et minor erit quotidie. Nam sunt v:res illius subjectio tua. Si enim ei cesseris, et inebriatus fueris, das ei vires. Numquid contra me, et non contra te? Ego de loco superiore moneo, dico, prædico: quid mali futurum sit ehriosis, ante denuntio. Non est quod dicas, Non audivi: non est quod dicas, Exigit Deus animam meam de manu illius, qui mihi tacuit. Sed laboras, qnia tilii validum adversarium mala consuetudine ipse fecisti. Non laborasti, ut nutrires cum ':labora, ut vincas eum. Et si minus idoneus es adversus eum, roga Deum. Tamen si te non vicerit, quamvis ipsa tin mala consuetudo luctata sit locum, si te non vicerit, fecisti quod ait apostolus Paulus, Concupiscentias carnis ne perfeceritis. Facta cst concupiscentia titillando; sed non est perfecta potando I. CAPUT V. —5. Concupiscentiu nobis innata et cx primo peccato orta. Originale peccatum ex concupiscentia. Christus sine peccato conceptus, ut solveret peccaturn. Quod dixi de ebrietate, hoc de omnibus vitiis, hoc de omnibus cupiditatibus. Cum aliquibus enim nati sumus, aliquns consuetudine fecimus. Nam propter illas cum quibus nati sumus, baptizantur infantes, ut solvantur a reatu propaginis, non malæ, quam non habuerunt, consucludinis. Ergo semper pugnandum est I, quia ipsa concupiscentia, cum qua nati sumus, finiri non potest quamdiu vivimus: quotidie minui potest, finiri non potest. Per illam dictum cst hoc nostrum mortis corpus.