Latin
2.3.54 to 2.3.83
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.3.54-83
Unproofread scanNot analysed yet
Dicimus talibus, Evangelium accipitis, Legem non accipilis: nos autem dicimus, eumdem esse Evangelii misericordissimum largitorem, qui exstitit etiam Legis terribilis lator. Lege enim terruit, Evangelio conversos sanavit, quos ut converterentur 2 Lege terrucrat. Imperator dedit legem, et multa commissa sunt contra legem; lex quam dedit imperator, non noverat nisi punire peccantes: restabat ergo, ut ad solvenda delicta corum, ipse cum indulgeulia veniret, qui legem præmiserat. Sed quid dicit perversum cor, quia dicit accipere se Evangelium 3, Legem vero respuere? Quare respuit? Quia scriptum est, inquit, Tentavit Deus Abraham. Ego Deum colam qui tenUit? Christum cole, quem habes in Evangelio. Ipse te revocat ad intelligendam Legem. Sed quia nun transicrunt ad Christum, in suo phantasmate remanserunt. Non enim colunt Christum, qualis prædicatur in Evangelio; sed qualem ipsi sibi finxerant. Propterca super velamen stultitiæ suæ naturalis, addunt alterum velamen perversae opinionis. Et quando per duplex velamen potcrit videri quod lucet in Evangelio? CAPUT III. —Displicet tibi tentans Deus, displiceat tibi tentans Christus. Sed cum placuerit tibi tentans Christus, placeat tibi tentans Deus. Et Christus enim Filius Dei Deus, etIum Patre Christus unus Deus. Ubi igiturlegimus tentantem Christum? Evangelium loquitur: ait euim Philippo, Unde ememus panes, ut manducent hi 4? Et sequitur Evangelista: Hoc autem dicebat, tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus (Joan. VI, 5 et 6). Refer nunc animum ad Deum tentantem Abraham. Hoc enim dicebat et Deus, tentans Abrabam: ipsc cnim sciebat quid esset facturus. Agnoscitur tentatorChristus, agnoscitur tentator Deus: corrigatur tentator hæreticus. Non enim sic tentat haereticus, quomodo tentat Deus. Deus enim tentat 1, ut aperiat homini: haereticus tentat, ut Deum sibi claudat. Tentare Dei, quo spectat. Ergo noverit Chariias vestra. tentatione Dcum non id agere, ut ipse aliquid cognoscat quod ante nesciebat;