Latin
2.3.84 to 2.3.106
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.3.84-106
Unproofread scanNot analysed yet
sed ut ipso tentante, id est interrogante, quod est in homine occultum prodatur. Non enim sibi homo ita notus est, ut Creatori; nec sic æger sibi notus est, ut medico. i£grotat homo; ipse patitur, medicus non patitur; ct ab illo qui non patitur, exspectat audire qui patitur. Idco in Psalmo clamat homo: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13). Quia sunt in homine occulta ipsi homini in quo sunt; et non procedunt, neque aperiuntur, neque inveniuntur, nisi in tentationibus. Si Deus cessat tentare, magister cessat docere. Sed Deus tentat, ut doceat; diabolus tentat, ut decipiat. Cui tamcn nisi ille qui tentatur dederit locum, inanis tentatio et irridenda repellitur 2. Ideo Apostolus: Neque detis, ait, locuti diabolo (Ephes. iv, 27 ). Daut autem locum homincs diabolo ex concupiscentiis suis. Non enim vident homincs diabolum, cum quo pugnant: sed facile habent remedium. Se psos interius vincant, et de illo foris triumphant. Quare hoc dicimus? Quia nescit se homo, nisi in tentatione discat se. Cum autem didicerit se, non se negligat. Si enim se negligebat latentem, non se negligat notum.