Latin
Secunda, Sermones De Tempore. Tertia, Sermones De Sanctis. Quarta, Sermones De …, Sermon 2
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis I. De Scripturis 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ergo dicimus, fratres? Etsi sciebat se Abraham, nos non noveramus Abraham. Aut sibi, aut certe nobis prodendus erat: sibi, ut sciret unde gratias ageret; nobis, ut sciremus vel quid a Domino deprecaremur, vel quid in homine imitaremur. CAPUT IV. —Quid ergo nos docet Abraham? Ut breviter dicam, ut Deo non præponamus quod dat Deus. Interim ad litteram rerum gestarum, antequam tractctur latebra sacramenti, id est quid lateat in hoc mysterio, quo jussus est Abraham occidere unicum filium. Ergo nec illud quod tibi pro magno præstat Deus, præponas illi qui præstitit; et cum tibi voluerit subtrahere, non tibi vilescat: quia' gratis amandus est Deus. Quod enim dulcius a Deo præmium, quam ipse Deus?